初期アリストテレスにおける「プシューケー」論

アクセス数 : 1116
ダウンロード数 : 257

今月のアクセス数 : 8
今月のダウンロード数 : 3
ファイル情報(添付)
タイトル ( jpn )
初期アリストテレスにおける「プシューケー」論
タイトル ( eng )
De doctrina animae in Eudemo iunioris Aristotelis
作成者
収録物名
広島大学文学部紀要. 特輯号
The Hiroshima University studies, Faculty of Letters, Special Issues
58
1
開始ページ 1
終了ページ 82
抄録
Hoc tractatu examinetur conceptus animae in fragmentiis dialogi "Eudemus seu de anima", quem Aristoteles Iunior scripsit, et investigetur validitas W.Jaegeris interpretationis evolutionis in Aristotelis systemate philosophico . Exempli gratia, secundum interpretationem Jaegeris, F.Nuyens applicavit eius methodum ad doctrinam de anima(idest, psychologiam) Aristotelis, et concludit quod periodus in evolutione psychologiae Aristotelis sit triplex: periodus dialogorum, ea transitionis, et ea ultima. Quarum autem periodus dialogorum examnianda est in hoc tractatu. In periodo dialogorum, ut ait Nuyens, Aristotelis doctrina de anima est omnino similis psychologiae platonicae, idest quod, occupatur sola anima humana, quae concipitur tamquam substantia completa unita contra suam voluntatem corpori ad tempus adeo, ut separatio eius a corpore dicenda sit eius vera liberatio. Sed haec interpretatio, quae sequitur methodum Jaegeris, aliqualiter corrigenda est.

Ut dixit W.D.S.Ross, in dialogo De Anima, cui nomen est alterum Eudemus, Aristoteles modo Phaedonis Platonici de anima et eius immortalitate tractavit. Hic enim dialogus, qui brevi tempore post Eudemi mortem scriptus est, videtur continere doctrinam de anima similem doctrinae Platonis. Haec similitas, quae invenitur in fragmente 7(Ross), apparet in argumento Aristotelis circa thesem, quae animam in harmonia ponit. Haec enim thesis in Phaedone Platonis concedit sic: Si ergo anima harmonia quaedam est, quotiens horum natura in corpore propter morbos aliaque mala immoderate vel remittitur vel intenditur: necesse est, animam quidem, quamvis divinissimam, subito interire, sicut solent ceterae consonantiae, sive quae in vocibus, sive quae in aliis artificum operibus fiunt: reliquias autem corporis cuiusque diutius permanere, quousque vel ardeant vel putrefiant. Breviter loquendo, animam temperantiam vel harmoniam quandam est eorum, quae sunt in corpore.

Secundum investigationem validitatis W.Jaegeris interpretationis evolutionis, patenter non possumus accipere earn.
NDC分類
西洋哲学 [ 130 ]
言語
日本語
資源タイプ 紀要論文
出版者
広島大学文学部
発行日 1998-12-25
出版タイプ Version of Record(出版社版。早期公開を含む)
アクセス権 オープンアクセス
収録物識別子
[NCID] AN00163013